Philippi Callimachi Historia de rege Vladislao (1963).pdf

(4843 KB) Pobierz
ACADEMIA SCmNTlARLIM POUJNA
INSTITUTUM .')TUDHS CLASSICIS PROMOVENDIS
PiJlLi
ACH]
j
L
,'di,ht
frmina U('hr)j)skil
COIIlTl1C'ntari}:-. Ijistnrlci':l iHllstrnyit
Thnrlrfaf'us }{nwalf'lVsh:i
ill linguum PoJonam lraduxi!
Annn Kr/nwrnicka
ISL
V ARS 0 V I A E
PAN S T W 0 IV F:
l\lCMLXI
N A II K 0 IV E
IV Y D 1\ W N jeT W ()
ZAKLAD NAUK
o
KULTURZE ANTYCZNEJ PAN
�½
BLIOTHECA
LATINA MEDII ET RECENTIORIS
AEVI
edita curante
c. F. Kumaniecki
voI. III
Copyright by
Panstwowe Wydawnictwo Naukowe
Warszawa
1961
Printed in Poland
Wroclawska Drukarnia Naukowa
Conspectus rerum
Prolegomena
7
Conspectus siglorum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 13
Historia de Rege Vladislao . . . . . . . . . . • . . • . . . . .
14
Index . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . • .
212
PROLEGOMENA
Philippi Buonacorsi clarissimi scriptoris et poetae, qui nomen Callimachi sibi
assumpsit, insigne opus quod est de Vladislao Poloniae atque Hungariae rege
(postea Varnensi cognominato) edituris primum dicendum esse videtur huius histo-
riae codicem manu scriptum ab ipso Callimacho exaratum incendio a.
1487
Craco-
viae saeviente igne absumptum esse. Nihilominus tamen satis multa eiusdem apo-
grapha ad nostram aetatem pervenerunt. Opus hoc, quod nunc denuo in medium
proferre animum induximus, primum Augustae Vindelicorum a.
1519
excusum
est. Posteriores editiones, quae Basileae a.
1556,
Francofurti a
1578
et
1584
in lumen
emissae supt, editionem Augustanam sequuntur. Quibus successit editio Craco-
viae a.
1582
publici iuris facta nec non editio Coloniae a.
1578
evulgata. Addendum
est etiam XVII et XVIII saeculis plures editiones typis impressas esse, quas omnes
aut editionis Augustanae aut Cracoviensis vestigia pressisse in propatulo est.
Quod ad codices manu scriptos attinet, auctores qui de hac re tractant1, sex
codices commemorant: duos Romanos in bibliotheca Vaticana asservatos (Otto-
bonianum et Reginae Sueciae), Venetianum, Vindobonensem, Varsoviensem
(olim Petropolitanum), Monacensem.
Prima atque unica adhuc operis de Vladislao rege critica ratione elaborata
editio a Saturnino Kwiatkowski praeparata est sub titulo
Philippi Callimachi Ex-
perientis Historia rerum gestarum in Hungaria et contra Turcos per Vladislaum
Poloniae et Hungariae regem
atque in libro q. i.
Monumenta Poloniae Historica,
ed. August Bielowski, Kraków
1893,
vol. VI, p.
1-162,
typis descripta.
Attamen Saturnino Kwiatkowski non nisi
Ven~tianus
codex, ex editionibus
autem non nisi Augustana et Cracoviensis praesto fuerunt. Codices Romani, Vin-
dobonensis et Varsoviensis ei deerant atque paucas tantum eorum lectiones sub
censum traxit. Monacensis vero codicis ne mentionem quidem fecit.
Institutum Studiis Classicis Promovendis Academiae Scientiarum Polonae,
quod hoc Callimachi opusculum critica ratione edendum sibi proposuit, imagines
lucis ope pictas omnium qui exstant codicum manu scriptorum congerendas curavit.
Praeter sex, quos iam enumeravimus, duo codices manu scripti praesto nobis fue-
runt, qui hactenus prorsus ignorabantur: Budapestinensis et Olomucensis. Itaque
editio nostra octo codicibus manu scriptis innititur. Quia tamen Augustanae et
1
Cf. Sebastiano Ciampi,
Bibliografia critica,
Firenze 1834, vol. 1, p. 35; Aleksander
Przeź­
dziecki,
Wiadomość
bibliograficzna,
Warszawa 1850, Wiad. 22; Zeno Apostolo,
Disserta tiones
Vossianae,
vol.
n,
p. 33; Heinrich Zeissberg,
Die polnische Geschichtsschreibung des Mittelalters,
Leipzig 1873, p. 387, et
Kleinere Geschichtsquellen Polens im Mittelalter,
Wien 1877, p. 75; Satur-
Din
Kwiatkowski,
Monumenta Poloniae Historica,
Kraków 1893, vol.
VI,
p. 2
7
Zgłoś jeśli naruszono regulamin